Prophetia Jeremiae*

Caput 15: Versus 17

Non sedi,etc.HIER.Hebraei arbitrantur haec ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quae opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum.A facie manus tuae.ORIG.Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quae superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis adjicit.Solus sedebam.GREG., Moral., lib. 4, c. 35.Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quae minaris, aeterna supplicia formido.
(* Traductions européennes)